PA. ego hănc visam.—DA. quid tu? quŏ hĭnc te agis? CH. verum vis dicam? DA. immo etiam:
narrationis incipit mi initium. CH. quid me fiet?
710DA. eho tu inpudens, non satis habes quod tibi dieculam addo,
quantum huic promoveo nuptias? CH. Dave, at tamen . . DA. quid ergo?
CH. ut ducam. DA. ridiculum. CH. huc face ad me [ut] venias, siquid poteris.
DA. quid veniam? nil habeo. CH. at tamen, siquid. DA. age veniam. CH. siquid,
domi ero.—DA. tu, Mysis, dum exeo, parumper me opperire hic.
715MY. quapropter? DA. ita factost opus. MY. matura. DA. iăm ĭnquam hic adero.
iii Mysis Davos
MY. Nilne esse proprium quoiquam! di vostram fidem!
summum bonum esse erae putabam hunc Pamphilum,
amicum, amatorem, virum in quovis loco
paratum; verum ex e͡o nunc misera quem capit
720laborem! facile hic plus malist quam illic boni.
sed Davos exit. mĭ homo, quid ĭstuc obsecrost?
quo portas puerum? DA. Mysis, nunc opus est tua
mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.