“quod prolubium? quaĕ ĭstaec subitast largitas?” DE. dicam tibi:
ut id ŏstenderem, quod tĕ ĭsti facilem et festivom putant,
id non fieri ex vera vita neque adeo ex aequo et bono,
sed ĕx adsentando indulgendo et largiendo, Micio.
990nunc adeo si ob eam rem vobis mea vita invisa, Aeschine, est,
quia non iusta iniusta, prorsus omnia omnino obsequor,
missa facio: effundite emite, facite quod vobis lubet.
sed si [id] volti’ potiu’, quae vos propter adulescentiam
minu’ videti’, magis inpense cupiti’, consulitis parum,
995haec reprehendere et corrigere me et [ŏb]secundare in loco,
ecce me qui id faciam vobis. AE. tibi, pater, permittimus:
plus scis quid opu’ factost. sed de fratre quid fiet? DE. sino:
habeat: in ĭstac finem faciat. MI. istuc recte. Cantor. plaudite!
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/339
Haec pagina nondum emendata est
V. ix
P. TERENTI AFRI