bene et sapienter dixti dudum: “vitium commune omniumst
quod nimium ad rĕm ĭn senecta adtenti sumus”? hanc maculam nos decet
955effugere. et dictumst vere et re ipsa fieri oportet. MI. gaudeo.
quid ĭstic? dabitur quando quidem hic volt. AE. mi pater!
DE. nunc tu germanu’s pariter animo et corpore.
(suo sibi gladio hunc iugulo.)
ixSyrvs Demea Micio Aeschinvs
SY. Factumst quod iussisti, Demea.
960DE. frugi homo’s. ergo edepol hodie meă quidem sententia
iudico Syrŭm fieri esse aequom liberum. MI. istunc liberum?
quodnam ob factum? DE. multa. SY. o noster Demea, edepol vir bonu’s.
ego ĭstos vobis usque a pueris curavi ambo sedulo:
docui monui bene praecepi semper quae potui omnia.
965DE. res apparet. et quidĕm porro haec, opsonare cum fide,
scortum adducere, adparare de die convivium:
non mediocris hominis haec sunt officia. SY. o lepidum caput!