Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/336

Haec pagina nondum emendata est
V. viii
ADELPHOE

ego novo’ maritus anno demum quinto et sexagensumo
fiam atque anum decrepitam ducam? idne estis auctores mihi?
 940AE. fac‹e›: promisi ego ĭllis. MI. promisti autem? de te largitor, puer.
DE. age, quid siquid te maius oret? MI. quasi non hoc sit maxumum.
DE. da veniam. AE. ne gravare. DE. fac, promitte. MI. non omittitis?
AE. non, nisi te exorem. MI. vis est haec quidem. DE. age prolixe, Micio.
MI. etsi hoc mihi pravom ineptum absurdum atque alienum a vita mea
 945videtur, si vos tanto opere istuc volti’, fiat. AE. bene facis.
merito tĕ amo. DE. verum . . (quid ego dicam, hoc quom confit quod volo?)
MI. quid nunc quod restat? DE. Hegiō—est his cognatu’ proxumus
adfini’ nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.
MI. quid facere? DE. agellist hic sub urbe paullum quod locitas foras:
 950huic demu’ qui fruatur. MI. paullum id autemst? DE. si multumst, tamen
faciundumst: pro patre huic est, bonus est, noster est; recte datur.
postremo non meum illud verbum facio quod tu, Micio,