Actvs V
iSyrvs Demea
SY. Edepol, Syrisce, te curasti molliter
lauteque munus administrasti tuom:
765abĭ. sed postquam intu’ sum omnium rerum satur,
prodeambulare huc lubitum est. DE. illud sis vide:
exemplum disciplina͞e! SY. ecce autem hic adest
senĕx noster. quid fit? quid tu es tristis? DE. oh scelus!
SY. ohe iam! tu verba fundis hic, Sapientia?
770DE. tun si meus esses, SY. dis quidem esses, Demea,
ac tu͡am rem constabilisses. DE. exempla omnibus
curarem ut esses. SY. quăm ŏb rem? quid feci? DE. rogas?
in ipsa turba atque in peccato maxumo,
quod vix sedatum satis est, potatis, scelus,
775quasi re bene gesta. SY. sane nollem huc exitum.
iiDromo Syrvs Demea
DR. Heus Syre, rogat te Ctesipho ut redeas. SY. abi.—
DE. quid Ctesiphonem hic narrat? SY. nil. DE. eho carnufex,
est Ctesipho intu’? SY. non est. DE. quor hic nominat?
SY. est aliu’ quidam, parasitaster paullulus:
780nostin? DE. iam scibo. SY. quid agi’? quŏ abis? DE. mitte me.