vidi: is filium negat esse rure. nec quid agam scio.
CT. Syre. SY. quid est? CT. men quaerit? SY. verum. CT. perii. SY. quin tu animo bono es.
DE. quid hŏc, malum, infelicitatis? nequeo sati’ decernere;
545nisi me credo huic esse natum re͡i, ferundis miseriis.
primu’ sentio mala nostra, primu’ rescisco omnia,
primu’ porro obnuntio, aegre solu’ siquid fit fero.
SY. rideo hunc: primum a͡it se scire: is solu’ nescit omnia.
DE. nunc redeo, si forte frater redierit viso. CT. Syre,
550obsecro vidĕ nĕ ĭlle huc prorsu’ se inruat. SY. etiam taces?
ego cavebo. CT. numquam hercle ego hodie istuc committam tibi;
nam me iăm ĭn cellam aliquam cŭm ĭlla concludam: id tutissimumst.
SY. age, tamen ego hŭnc amovebo.—DE. sed ĕccum sceleratum Syrum.
SY. non hercle hic qui volt durare quisquam, si sic fit, potest.
555scire equidem volŏ quot mihi sint domini: quaĕ haĕc est miseria?
DE. quid ĭlle gannit? quid volt? quid ais, bone vir? est frater domi?
SY. quid, malum, “bone vir” mihi narras? equidem perii. DE. quid tibist?
SY. rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam
usque occidit. DE. hem quid narras? SY. em vide ŭt discidit labrum.
560DE. quăm ŏb rem? SY. mĕ ĭnpulsore hanc emptam esse a͡it. DE. non tu e͡um rus hinc modo
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/317
Haec pagina nondum emendata est
IV. ii
P. TERENTI AFRI