Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/314

Haec pagina nondum emendata est
III. iv
ADELPHOE

scio. (PA. intus) miseram me, differor doloribus!
Iuno Lucina, fer opem! serva me obsecro! HE. hem
numnam illa quaeso parturit? GE. certe, Hegio. HE. em
illaec fidem nunc vostram inplorat, Demea:
 490quod vos vis cogit id voluntate impetret.
haec primum ut fiant de͡os quaeso ut vobis decet.
sin aliter animu’ voster est, ego, Demea,
summa vi defendam hanc atque illum mortuom.
cognatu’ mihi erat: una a pueris parvolis
 495sumus educ[a]ti; una semper militiae et domi
fuimus; paupertatem una pertulimus gravem.
quapropter nitar faciam experiar, denique
animam relinquam potiu’ quăm ĭllas deseram.
quid mihi respondes? DE. fratrem conveniam, Hegio;
 499ªis quod mi de hac re dederit consilium id sequar.
 500HE. sed, Demea, hoc tu facito cum animo cogites:
quam vos facillime agiti’, quam estis maxume
potentes dites fortunati nobiles,
tam maxume vos aequo animo aequa noscere
oportet, si vos volti’ perhiberi probos.
 505DE. redito: fient quae fieri aequomst omnia.
HE. decet te facere. Geta, duc me intro ad Sostratam.—
DE. non mĕ ĭndicente haec fiunt: utinam hic sit modo
defunctum! verum nimia illaec licentia
profecto evadit in aliquod magnum malum.
 510ibo ac requiram fratrem ut in eum haec evomam.