Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/313

Haec pagina nondum emendata est
III. iv
P. TERENTI AFRI

 460DE. adibo. salvere Hegionem plurumum
iubeo. HE. oh te quaerebam ipsum: salve, Demea.
DE. quid autem? HE. maior filius tuos Aeschinus,
quem fratri adoptandum dedisti, neque boni
neque liberalis functus officiumst viri.
 465DE. quid ĭstuc est? HE. nostrum amicum noras Simulum atque
aequalem. DE. quidni? HE. filiam eius virginem
vitiavit. DE. hem. HE. manĕ: nondum audisti, Demea,
quod est gravissimum. DE. an quid est etiam amplius?
HE. vero amplius; nam hoc quidĕm ferundum aliquo modost:
 470persuasit nox amor vinum adulescentia:
humanumst. ubi scit factum, ad matrem virginis
venit ipsus ultro lacrumans orans obsecrans
fidem dans, iurans sĕ ĭllam ducturum domum.
ignotumst tacitumst creditumst. virgo ex eo
 475compressu gravida factast (mensi’ [hic] decumus est);
ill’ bonu’ vir nobis psaltriam, si dis placet,
paravit quicum vivat, illam deserit.
DE. pro certo tŭ ĭstaec dici’? HE. mater virginis
in mediost, ipsa virgo, res ipsa, hic Geta
 480praeterea, ut captus[es]t servolorum, non malus
neque iners: alit illas, solus omnem familiam
sustentat: hunc abduce vinci, quaere rem.
GE. immo hercle extorque, nisi ita factumst, Demea.
postremo non negabit: coram ipsum cedo.
 485DE. pudet: nec quid agam nec quid huic respondeam