Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/311

Haec pagina nondum emendata est
III. iii
P. TERENTI AFRI

haecin flagitia facere te! haec te admittere
indigna genere nostro!” DE. oh lacrumo gaudio!
 410SY.“non tu hoc argentum perdi’ sed vitam tuam.”
DE. salvos sit! spero, est simili’ maiorum suom. SY. hui!
DE. Syre, praeceptorum plenust istorum ille. SY. phy!
domi habuit unde disceret. DE. fit sedulo:
nil praetermitto; consuefacio; denique
 415inspicere, tamquam in speculum, in vitas omnium
iubeo atque ex aliis sumere exemplum sibi:
hoc facito.” SY. recte sane. DE.“hoc fugito.” SY. callide.
DE.“hoc laudist.” SY. istaec res est. DE.“hoc vitio datur.”
SY. probissime. DE. porro autem . . SY. non hercle otiumst
 420nunc mi auscultandi. piscis ex sententia
nactus sum: î mihi ne corrumpantur cautiost.
nam id nobis tam flagitiumst quam illa, Demea,
non facere vobis quae modo dixti; et quod queo
conservis ad eundem istunc praecipio modum:
 425“hoc salsumst, hoc adustumst, hoc lautumst parum;
illud recte: iterum sic memento.” sedulo
moneo quae possum pro mea sapientia:
postremo, tamquam in speculum, in patinas, Demea,
inspicere iubeo et moneo quid facto usu’ sit.
 430inepta haec esse nos quae facimus sentio;
verum quid facias? ut homost ita morem geras.
numquid vis? DE. mentem vobis meliorem dari.
SY. tu rus hinc ibi’? DE. recta. SY. nam quid tu hic agas,
ubi siquid bene praecipias nemo obtemperat?—