Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/308

Haec pagina nondum emendata est
III. ii
ADELPHOE

 340tua fama et gnatae vita in dubium veniet. tum si maxume
fateatur, quŏm amat aliam, non est utile hanc illi dari.
quapropter quoquo pacto tacitost opus. SO. ah minime gentium:
non faciam. GE. quid ages? SO. proferam. CA. hem, mea Sostrata, vidĕ quam rem agis.
SO. peiore res loco non potis est esse quam in quo nunc sitast.
 345primum indotatast; tum praeterea, quae secunda e͡i dos erat,
periit: pro virgini darĭ nuptum non potest. hoc relicuomst:
si infitias ibit, testi’ mecum est anulus quem miserat.
postremo, quando ego consciā mihi sum a me culpam esse hanc procul
neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta,
 350experiar. GE. quid ĭstic? cedo ut meliu’ dicas. SO. tu, quantum potes‹t›,
abi ătque Hegioni cognato huiu’ rem enarrato omnem ordine;
năm ĭs nostro Simulo fu͡it summus et nos coluit maxume.
GE. năm hĕrcle aliu’ nemo respiciet nos. SO. propera tu, mea Canthara,
curre, obstetricem accerse, ut quom opu’ sit ne in mora nobis siet.

 iiiDemea Syrvs Dromo

 355DE. Disperii! Ctesiphonem audivi filium
una fuisse in raptione cum Aeschino.