Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/307

Haec pagina nondum emendata est
III. ii
P. TERENTI AFRI

 animam recipe. GE. prorsu’ . . SO. quid ĭstuc “prorsus” ergost? GE. periimus;
 325 actumst. SO. eloquere obsecro te quid sit. GE. iam . . SO. quid “iam,” Geta?
 GE. Aeschinus . . SO. quid is ergo? GE. alienus est ab nostra familia. SO. hem
 perii. quare? GE. amare occepit aliam. SO. vae miserae mihi!
 GE. neque id ŏcculte fert, ab lenone ipsus eripuit palam.
 SO. satin hoc certumst? GE. certum; hisce oculis egomet vidi, Sostrata. SO. ah
 330me miseram! quid iam credas aut quoi credas? nostrumne Aeschinum,
nostram vitam omnium, in quo nostrae spes opesque omnes sitae
erant? qui sine hac iurabat se unum numquam victurum diem?
qui se in sui gremio positurum puerum dicebat patris,
ita obsecraturum ut liceret hanc sibi ŭxorem ducere?
 335GE. era, lacrumas mitte ac potiu’ quod ad hanc rem opus est porro prospice:
patiamurne an narremu’ quoipiam? CA. au au, mĭ homo, sanun es?
an hŏc proferendum tibi videtur esse? GE. miquidem non placet.
iam primum illum alieno animo a nobis esse res ipsa indicat.
nunc si hoc palam proferimus ille infitias ibit, sat scio: