nam non sunt solae arbitratae haec; ego quoque etiam credidi.
nunc quam ego te esse praeter nostram opinionem comperi,
fac eadem ut sis porro: nostra utere amicitia ut voles.
765aliter si facies—reprimam me ne aegre quicquam ex me audias.
verum hoc moneo unum, qualis sim amicus aut quid possiem
potiu’ quam inimicus, periclum facias.
iiPhidippvs Laches Bacchis
PH. Nil apŭd me tibi
defieri patiar, quin quod opu’ sit benigne praebeatur.
sed quom tu satura atque ebria eri’, puer ut satur sit facito.
770LA. noster socer, video, venit: puero nutricem adducit.
Phidippe, Bacchis deierat persancte . . PH. haecin east? LA. haec est.
PH. nec pol ĭstae metuont de͡os neque eas respicere de͡os opinor.
BA. ancillas dedo: quolubet cruciatu per me exquire.
haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor
775oportet: quod si perficio non paenitet me famae,
solam fecisse id quod aliae meretrices facere fugitant.
LA. Phidippe, nostras mulieres suspectas fu͡isse falso
nobis in re ipsa invenimus: porro hanc nunc experiamur.
nam si compererit crimini tua se uxor credidisse,
780missam iram faciet; sin autem est ob eam rem iratu’ gnatus