Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/281

Haec pagina nondum emendata est
V. i
P. TERENTI AFRI

quaere alium tibi firmiorem [amicum] dum tibi tempu’ consulendi est;
nam neque ĭlle hoc animo erit aetatem neque pol tu eadem istac aetate.
BA. quis id ait? LA. socrus. BA. men? LA. te ipsam: et filiam abduxit suam,
puerumque ob eam rem clam voluit, natu’ qui est, exstinguere.
 750 BA. aliud si scirem qui firmare meam apŭd vos possem fidem
sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache,
 me segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum.
 LA. lepida es. sed scin quid volŏ potius sodes facias? BA. quid vis? cedo.
 LA. eas ad mulieres huc intro atque istuc iusiurandum idem
 755polliceare illis. exple animum îs teque hoc crimine expedi.
BA. faciam quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret, scio,
ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet.
sed nolo esse falsa fama gnatum suspectum tuom,
nec leviorem vobis, quibus est minime aequom, e͡um viderier
 760inmerito; nam meritu’ de me est quod queam illi ut commodem.
LA. facilem benivolumque lingua tua iam tibi me reddidit: