LA. videndumst ne minu’ propter iram hanc impetrem quam possi‹e›m,
730aut nequid faciam plus quod post me minu’ fecisse satiu’ sit.
adgrediar. Bacchi’, salve.
BA. salve, Lache. LA. credo edepol te non nil mirari, Bacchis,
quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi.
BA. ego pol quoque etiam timida sum quom venĭt mi in mentem quae sim,
735ne nomen mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor.
LA. si vera dici’ nil tibist a me pericli, mulier;
nam iam aetate eă sum ut non siet peccato mi ignosci aequom:
quo magis omnis res cautius ne temere faciam adcuro.
nam si id facis facturave es bonas quod par est facere,
740inscitum offerre iniuriam tibi [me] inmerenti iniquom est.
BA. est magna ecastor gratiā dĕ ĭstac re quam tibi habeam;
nam qui post factam iniuriam se expurget parŭm mi prosit.
sed quid ĭstuc est? LA. me͡um receptas filium ad te Pamphilum. BA. ah.
LA. sine dicam: uxorem hanc priu’ quam duxit, vostrum amorem pertuli.
745manĕ: nondum etiam dixi id quod voluī. hic nunc uxorem habet:
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/280
Haec pagina nondum emendata est
V. i
HECYRA