puerum, Phidippe, mihi cedo: ego alam. PH. maxume.
non mirum fecit uxor [mea] si hoc aegre tulit:
710amarae mulieres sunt, non facile haec ferunt.
propterea haec irast; nam ipsa narravit mihi.
id ego hoc praesente tibi nolueram dicere,
neque ĭlli credebam primo: nunc verum palamst.
nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis.
715LA. quid ergo agam, Phidippe? quid das consili?
PH. quid agas? meretricem hanc primum adeundam censeo:
oremus accusemu’ graviu’ denique
minitemur si cŭm ĭllo habuerit rem postea.
LA. faciam ut mones. eho puer‹e›, curre ad Bacchidem hanc
720vicinam nostram: huc evoca verbis meis.
et te oro porro in hac re adiutor sis mihi. PH. ah
iamdudum dixi idemque nunc dico, Lache:
manere adfinitatem hanc inter nos volo,
si ullo modo est ut possit: quod spero fore.
725sed vin adesse me una dŭm ĭstam convenis?
LA. ĭmmŏ vero abi, aliquam puero nutricem para.
Actvs V
iBacchis Laches
BA. Non hoc de nihilost quod Laches me nunc conventam esse expetit;
nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit.