Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/274

Haec pagina nondum emendata est
IV. ii
HECYRA

dum aetati’ tempu’ tulĭt, perfuncta sati’ sum: satias iam tenet
 595studiorum istorum. haec mihi nunc curast maxuma ut nequoi mea
longinquitas aetatis obstet mortemve exspectet meam.
hic video me esse invisam inmerito: tempust me concedere.
sic optume, ut ego opinor, omnis causas praecidam omnibus:
et mĕ hăc suspicione exsolvam et illis morem gessero.
 600sine me obsecro hoc effugere volgu’ quod male audit mulierum.
PA. quam fortunatu’ ceteris sum rebus, absque una hac foret,
hanc matrem habens talem, illam autem uxorem! SO. obsecro, mi Pamphile,
non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati?
si cetera ita sunt ut vis itaque uti esse ego illa[m] existumo,
 605mi gnate, da veniam hanc mihi, redduc illam. PA. vae misero mihi!
SO. et mihi quidem; nam haec res non minu’ me male habet quam te, gnate mi.

 iiiLaches Sostrata Pamphilvs

 LA. Quem cŭm ĭstoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor.

{{pt|

istuc est sapere, qui ubiquomque opu’ sit animum possis flectere;