postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico ŏmnes simul
laetae exclamant “venit”, id quod me repente aspexerant.
sed continuo voltum earum sensi inmutari omnium,
370quia tam incommode illic fors obtulerat adventum meum.
una illarum interea propere praecucurrit nuntians
me venisse: ego ei(u)s videndi cupidu’ recta consequor.
postquam intro adveni, extemplo eiu’ morbum cognovi miser;
nam neque ut celari posset tempu’ spatium ullum dabat
375neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri.
postquam aspexi, “o facinus indignum” inquam et corripui ilico
me inde lacrumans, incredibili rĕ ătque atroci percitus.
mater consequitur: iam ut limen exirem, ad genua accidit
lacrumans misera: miseritumst. profecto hoc sic est, ut puto:
380omnibu’ nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus.
hanc habere orationem mecum principio institit:
“o mi Pamphile, abs te quăm ŏb rem haec abierit causam vides;
nam vitiumst oblatum virgini olim a nescioquo inprobo.
nunc huc confugit tĕ ătque alios partum ut celaret suom.”
385sed quom orata huiu’ reminiscor nequeo quin lacrumem miser.
“quaeque fors fortunast” inquit “nobis quae te hodie obtulit,
per eam te obsecramus ambae, si ius si fas est, uti
advorsa eiu’ per te tecta tacitaque apud omnis sient.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/263
Haec pagina nondum emendata est
III. iii
P. TERENTI AFRI