PAR. iam ea te causa maxume nunc hoc intro ire nolo;
nam si remittent quidpiam Philumenae dolores,
350omnem rem narrabit, scio, continuo sola soli
quaĕ ĭnter vos intervenerit, unde ortumst initium irae.
atque eccum video ipsum egredi: quam tristis[es]t! SO. o mi gnate!
PAM. mea mater, salve. SO. gaudeo venisse salvom. salvan
Philumenast? PAM. meliusculast. SO. utinam istuc ita di faxint!
355quid tu igitur lacrumas? aut quid es tam tristi’? PAM. recte, mater.
SO. quid fu͡it tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit?
PAM. ita factumst. SO. quid morbi est? PAM. febris. SO. cotidiana? PAM. ita aiunt.
i sodes intro, consequar iam te, mea mater. SO. fiat.—
PAM. tu pueris curre, Parmeno, obviam atque îs onera adiuta.
360PAR. quid? non sciunt ipsi viam domum qua veniant? PAM. cessas?
iiiPamphilvs
Nequeo me͡arum rerum initium ullum invenire idoneum
unde exordiar narrare quae necopinanti accidunt;
partim quae perspexi hisce oculis, partim quae accepi auribus:
qua me propter exanimatum citius eduxi foras.
365nam modo intro me ut corripui timidus, alio suspicans
morbo me visurum adfectam ac sensi esse uxorem: ei mihi!