hoc quid sit? omnes quĭ amant graviter sibi dari uxorem ferunt.
DA. ita aiunt. SI. tum siquis magistrum cepit ad eam rem inprobum,
ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque adplicat.
DA. non hercle intellego. SI. non? hem. DA. non: Davo’ sum, non Oedipus.
195SI. nempe ergo aperte vis quae restant me loqui? DA. sane quidem.
SI. si sensero hodie quicquam in his te nuptiis
fallaciae conari quo fiant minus,
aut velle in e͡a re ostendi quam sis callidus,
verberibu’ caesum te in pistrinum, Dave, dedam usque ad necem,
200eă lege atque omine ut, si te inde exemerim, ego pro te molam.
quid, hoc intellexti[n]? an nondum etiam ne hoc quidem? DA. immo callide:
ita aperte ipsam rem modo locutu’s, nil circum itione usus es.
SI. ubivis faciliu’ passu’ sim quam in hac re me deludier.
DA. bona verba, quaeso! SI. inrides? nil me falli’. sed dico tibi:
205ne temere facias; neque tu haud dicas tibi non praedictum: cave!
iii Davos
Enĭmvero, Dave, nil locist segnitiae neque socordiae,
quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis: