PAM. quid consolare me? an quisquam usquam gentiumst aeque miser?
priu’ quam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum;
295tamen numquam ausu’ sum recusare e͡am quam mi obtrudit pater:
iam in hac re, ut taceam, quoivis facile scitust quam fuerim miser.
vix me illi‹m› abstraxi atque inpeditum in ea expedivi animum meum,
vixque huc contuleram: em nova res ortast porro ab hac quae me abstrahat.
tum matrem ex e͡a re me aut uxorem in culpa inventurum arbitror;
300quod quom ita ĕsse invenero, quid restat nisi porro ut fiam miser?
nam matri’ ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet;
tum uxori obnoxius sum: ita olim su͡o me ingenio pertulit,
tot me͡as iniurias quae numquam in ullo patefecit loco.
sed magnum nescioquid necessest evenisse, Parmeno,
305unde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu.
PAR. haud quidem hĕrcle: parvom; si vis vero veram rationem exsequi,
non maxumas quae maxumae sunt interdum irae iniurias
faciunt; nam saepe est quibus in rebus aliu’ ne iratus quidem est,
quom de e͡adem causast iracundu’ factus inimicissimus.
310pueri inter sese quam pro levibu’ noxiis iras gerunt
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/259
Haec pagina nondum emendata est
III. i
P. TERENTI AFRI