uti hŏc proferam, sed ŭt tacita mecum gaudeam.
PA. numquam tam dices commode ut tergum meum
tuam in fidem committam. PH. ah noli, Parmeno:
110quasi tu non multo malis narrare hoc mihi
quam ego quae percontor scire. PA.(vera haec praedicat
et ĭllud mihi vitiumst maxumum.) si mihi fidem
das te tacituram, dicam. PH. ad ingenium redis.
fidem do: loquere. PA. ausculta. PH. istic sum. PA. hanc Bacchidem
115amabat ut quom maxume tum Pamphilus
quom pater uxorem ut ducat orare occipit
et haec communia omnium quae sunt patrum,
sese senem esse dicere, illum autem unicum:
praesidium velle se senectuti suae.
120ill’ primo se negare; sed postquam acrius
pater instat, fecit animi ut incertus foret
pudorin anne amori obsequeretur magis.
tundendo atque odio denique effecit senex:
despondit e͡i gnatam hui(u)s vicini proxumi.
125usque illud visum est Pamphilo ne utiquam grave
donec iam in ipsis nuptiis, postquam videt
paratas nec moram ullam quin ducat dari,
ibi demum ita aegre tulit ut ipsam Bacchidem,
si adesset, credo ibi eiu’ commiseresceret.
130ubiquomque datum erat spatium solitudinis
ut conloqui mecum una posset: “Parmeno,
perii, quid ego egi! in quod me conieci malum!
non potero ferre hoc, Parmeno: perii miser.”
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/250
Haec pagina nondum emendata est
I. ii
HECYRA