Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/242

Haec pagina nondum emendata est
V. ix
PHORMIO

homo adulescens sĭ habet unam amicam, tŭ ŭxores duas?
nil pudere! quo ore illum obiurgabi’? responde mihi.
DE. faciet ut voles. NA. immo ut meăm iam scias sententiam,
neque ego ignosco neque promitto quicquam neque respondeo
 1045priu’ quam gnatum videro: ei(u)s iudicio permitto omnia:
quod ĭs iubebit faciam. PH. mulier sapiens es, Nausistrata.
NA. sati’ tibi‹n› est? PH. immo vero pulchre discedo et probe
et praeter spem. NA. tu tu͡om nomen dic quid est. PH. mihĭn? Phormio:
vostrae familiae hercle amicus et tuŏ summu’ Phaedriae.
 1050NA. Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero, quae voles
faciamque et dicam. PH. benigne dici’. NA. pol meritumst tuom.
PH. vin primum hodie facere quod ego gaudeam, Nausistrata,
et quod tu͡o viro oculi doleant? NA. cupio. PH. me ad cenam voca.
NA. pol vero voco. DE.e͡amus intro hinc. NA. fiat. sed ubist Phaedria
 1055iudex noster? PH. iăm hĭc faxo aderit. Cantor. vos valete et plaudite!