Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/241

Haec pagina nondum emendata est
V. ix
P. TERENTI AFRI

sed quid sperem? aetate porro minu’ peccaturum putem?
iam tum erat senex, senectus si verecundos facit.
an mea forma atque aetas nunc magis expetendast, Demipho?
 1025quid mi hic adfers quam ob rem exspectem aut sperem porro non fore?
PH. exsequias Chremeti quibus est commodum ire, em tempus est.
sic dabo: age nunc, Phormionem qui volet lacessito:
“faxo tali sum mactatŭm atque hic ĕst infortunio.”
redeat sane in gratiam iam: supplici satis est mihi.
 1030habet haec ei quod, dum vivat, usque ad aurem ogganniat.
NA. at meŏ merito credo. quid ego nunc commemorem, Demipho,
singulatim qualis ego in hŭnc fuerim? DE. novi aeque omnia
tecum. NA. merito[n] hoc meŏ videtur factum? DE. minime gentium.
verum iam, quando accusando fieri infectum non potest,
 1035ignosce: orat confitetur purgat: quid vis amplius?
PH. enĭmvero priu’ quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae.
heus Nausistrata, priu’ quam huic respondes temere, audi. NA. quid est?
PH. ego minas triginta per fallaciam ab ĭlloc abstuli:
e͡as dedi tu͡o gnato: is pro sua amica lenoni dedit.
 1040CH. hem quid ais? NA. adeo hoc indignum tibi videtur, filius