Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/24

Haec pagina nondum emendata est
I. i
P. TERENTI AFRI

quid facias illi qui dederit damnum aut malum?
SI. venit Chremes postridie ad me clamitans:
 145indignum facinu’; comperisse Pamphilum
pro uxore habere hanc peregrinam. ego ĭllud sedulo
negare factum. ille instat factum. denique
ita tum discedo ab illo, ut qui se filiam
neget daturum. SO. non tu ibi gnatum . . ? SI. ne haec quidem
 150sati’ vehemens causa ad obiurgandum. SO. qui? cedo.
SI.“tute ipse his rebu’ finem praescripsti, pater:
prope adest quom alieno more vivendumst mihi:
sine nunc meo me vivere interea modo.”
SO. qui igitur relictus est obiurgandi locus?
 155SI. si propter amorem uxorem nolet ducere:
ea primum ab illo animum advortenda iniuriast;
et nunc id operam do, ut per falsas nuptias
vera obiurgandi causa sit, si deneget;
simul sceleratu’ Davo’ siquid consili
 160habet, ut consumat nunc quom nil obsint doli;
quem ego credo manibu’ pedibu’que obnixe omnia
facturum, magis id adeo mihi ut incommodet
quam ut obsequatur gnato. SO. quapropter? SI. rogas?
mala mens, malus animu’. quem quidem ego si sensero . .
 165sed quid opust verbis? sin eveniat quod volo,
in Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes
cui mi expurgandus est: et spero confore.
nunc tuŏmst officium has bene ut adsimules nuptias,
perterrefacias Davom, observes filium
 170quid agat, quid cŭm ĭllo consili captet. SO. sat est:
curabo. SI. eamu’ nunciam intro: i prae, sequar.