DE. quid autem? NA. quia pol me͡i patris bene parta indiligenter
tutatur; nam ex îs praediis talenta argenti bina
790statim capiebat: vir viro quid praestat! DE. bina quaeso?
NA. ac rebu’ vilioribus multo tamĕn duo talenta. DE. hui.
NA. quid haec videntur? DE. scilicet. NA. virum me natam vellem:
ego ŏstenderem, DE. certo scio. NA. quo pacto . . DE. parce sodes,
ut possis cŭm ĭlla, ne te adulescens mulier defetiget.
795NA. faciam ut iubes. sed me͡um virum ex te exire video.
Navsistrata Chremes Demipho
CH. Ehĕm Demipho,
iăm ĭlli datumst argentum? DE. curavi ilico. CH. nollem datum.
ei, video uxorem: paene plus quam sat erat. DE. quor nolles, Chreme?
CH. iam recte. DE. quid tu? ecquid locutu’s cŭm ĭstac quam ob rem hanc ducimus?
CH. transegi. DE. quid ait tandem? CH. abduci non potest. DE. qui non potest?
800CH. quia uterque utrique est cordi. DE. quid ĭstuc nostra? CH. magni. praeterhac
cognatam comperi esse nobis. DE. quid? deliras. CH. sic erit.
non temere dico: redii mecum in memoriam. DE. satĭn sanus es?