Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/226

Haec pagina nondum emendata est
V. i
PHORMIO

SO. quodsi e͡um nunc reperire possim, nil est quod verear. CH. eăst ipsa:
conloquar. SO. quis hĭc loquitur? CH. Sophrona. SO. et me͡um nomen nominat?
 740CH. respice ad me. SO. di obsecro vos, estne hic Stilpo? CH. non. SO. negas?
CH. concede hinc a foribu’ paullum istorsum sodes, Sophrona.

ne me istoc posthac nomine appellassis. SO. quid? non obsecro es
quem semper te esse dictitasti? CH. st. SO. quid has metuis fores?
CH. conclusam hic habeo uxorem saevam. verum istoc de nomine,
 745eŏ perperam olim dixi ne vos forte inprudentes foris
effuttiretis atque id porro aliqua uxor mea rescisceret.
SO. em ĭstoc pol nos te hic invenire miserae numquam potuimus.
CH. eho dic mihi quid re͡i tibist cum familia hac unde exis?
ubi ĭllae sunt? SO. miseram me! CH. hem quid est? vivontne? SO. vivit gnata.
 750matrem ipsam ex aegritudine hac miseram mors consecutast.
CH. male factum. SO. ego autem, quae essem anus deserta egens ignota,
ut potui nuptum virginem locavi huic adulescenti
harum qui est dominus aedium. CH. Antiphonin? SO. em ĭsti‹c› ipsi.