GE. tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,
sic circumiri! CH. id cŭm hŏc agebam commodum.
615GE. nam hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo
inveni, opinor, remedium huic re͡i. CH. quid, Geta?
DE. quod remedium? GE. ut abii abs te, fit forte obviam
mihi Phormio. CH. qui Phormio? DE. is quĭ ĭstanc . . CH. scio.
GE. visumst mihi ut ĕiu’ temptarem sententiam.
620prendo hominem solum: “quor non,” inquam “Phormio,
vides inter nos sic haec potiu’ cum bona
ut componamu’ gratia quam cum mala?
eru’ liberalis est et fugitans litium;
nam ceteri quidem hercle amici omnes modo
625uno ore auctores fu͡ere ut praecipitem hanc daret.”
AN. quid hĭc coeptat aut quŏ ĕvadet hodie? GE.“an legibus
daturum poenas dices si illam eiecerit?
iam id exploratumst: heia sudabis satis
si cum illo inceptas homine: ea eloquentiast.
630verum pone esse victum eum; at tandem tamen
non capitis ei(u)s res agitur sed pecuniae.”
postquam hominem his verbis sentio mollirier,
“soli sumu’ nunc hic” inquăm: “eho [dic] quid vis dari
tibi in manum, ut erus his desistat litibus,
635haec hinc facessat, tu molestu’ ne sies?”
AN. satin illi di sunt propitii? GE.“nam sat scio,
si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/220
Haec pagina nondum emendata est
IV. iii
PHORMIO