Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/207

Haec pagina nondum emendata est
II. iii
P. TERENTI AFRI

GE. pergin ero absenti male loqui, inpurissime?
PH. dignum autem hoc illost. GE.a͡in tandem, carcer? DE. Geta.
GE. bonorum extortor, legum contortor! DE. Geta.
 375PH. responde. GE. quis homost? ehĕm. DE. tace. GE. absenti tibi
tĕ ĭndignas seque dignas contumelias
numquam cessavit dicere hodie. DE. desine.
adulescens, primum abs te hoc bona venia peto,
si tibi placere potis est, mi ut respondeas:
 380quĕm amicum tuom ais fu͡isse istum, explana mihi,
et qui cognatum me sibi esse diceret.
PH. proinde expiscare quasi non nosses. DE. nossem? PH. ita.
DE. ego me nego: tu quĭ ais redige in memoriam.
PH. eho tu, sobrinum tuŏm non noras? DE. enicas.
 385dic nomen. PH. nomen? maxume. DE. quid nunc taces?
PH. perii hercle, nomen perdidi. DE.[hem] quid ais? PH.(Geta,
si meministi id quod olim dictumst, subice.) hem
non dico: quasi non nosses, temptatum advenis.
DE. ego autem tempto? GE.(Stilpo.) PH. atque adeo quid mea?
 390Stilpost. DE. quem dixti? PH. Stilponem inquam noveras.
DE. neque ego ĭllum noram nec mihi cognatus fuit
quisquam istoc nomine. PH. itane? non te horum pudet?