Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/205

Haec pagina nondum emendata est
II. ii
P. TERENTI AFRI

non ita est: factumst periclum, iam pedum visast via.
quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem,
hospites, tum civis? quo mage novi, tanto saepius.
cedo dum, enumquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam?
 330GE. quĭ ĭstuc? PH. quia non rete accipitri tennitur neque miluo,
qui male faciunt nobis: illis qui nil faciunt tennitur,
quia enim in illis fructus est, in illis opera luditur.
aliis aliundest periclum unde aliquid abradi potest:
mihi sciunt nil esse. dices “ducent damnatum domum”:
 335alere nolunt hominem edacem et sapiunt meă sententia,
pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere.
GE. non potest sati’ pro merito ab ĭllo tibi referri gratia.
PH. immo enĭm nemo sati’ pro merito gratiam regi refert.
ten asymbolum venire unctum atque lautum e balineis,
 340otiosum ab animo, quom ille et cura et sumptu absumitur!
dum tibi fit quod placeat, ille ringitur: tu rideas,
priŏr bibas, prior decumbas; cena dubia apponitur.
GE. quid ĭstuc verbist? PH. ubi tu dubites quid sumas potissimum.
haec quom rationem ineas quam sint suavia et quam cara sint,
 345ea qui praebet, non tu hunc habeas plane praesentem deum?
GE. senĕx adest: vidĕ quid agas: prima coitiost acerrima.
si e͡am sustinueris, postilla iam ut lubet ludas licet.