Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/202

Haec pagina nondum emendata est
II. i
PHORMIO

DE. vellem quidem. PH. quid ĭstuc est? DE. rogitas, Phaedria?
bonas me absente hic confecistis nuptias.
PH. eho an id suscenses nunc illi? GE. artificem probum!
 260DE. egon illi non suscenseam? ipsum gestio
darĭ mi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat
lenem patrem illum factum me esse acerrimum.
PH. atqui nil fecit, patrue, quod suscenseas.
DE. ecce autem similia omnia! omnes congruont:
 265unum quom noris omnis noris. PH. haud itast.
DE. hic ĭn noxast, ille ad defendundam causam adest;
quom illest, hic praestost: tradunt operas mutuas.
GE. probe horum facta inprudens depinxit senex.
DE. nam nĭ haĕc ita essent, cŭm ĭllo haud stares, Phaedria.
 270PH. si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit,
ex qua re minu’ re͡i foret aut famae temperans,
non causam dico quin quod meritu’ sit ferat.
sed siqui’ forte malitia fretus sua
insidias nostrae fecit adulescentiae
 275ac vicit, nostra[n] culpa east an iudicum,
qui saepe propter invidiam adimunt diviti
aut propter misericordiam addunt pauperi?
GE. ni nossem causam, crederem vera hunc loqui.
DE. an quisquam iudex est qui possit noscere
 280tua iusta, ubi tute verbum non respondeas,
ita ut ille fecit? PH. functus adulescentulist