Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/198

Haec pagina nondum emendata est
I. iv
PHORMIO

GE. sed ubi Antiphonem reperiam, aut qua quaerere insistam via?
PH. te nominat. AN. nescioquod magnum hoc nuntio exspecto malum. PH. ah
 sanus es? GE. domum ire pergam: ibi plurimumst.
 195PH. revocemus hominem. AN. sta ilico. GE. hem

sati’ pro imperio, quisquis es. AN. Geta. GE. ipsest quem volui obviam.
AN. cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.
GE. faciam. AN. eloquere. GE. modo apŭd portum . . AN. me͡umne? GE. intellexti. AN. occidi. PH. hem . .
AN. quid agam? PH. quid ais? GE. hui(u)s patrem vidisse me et patruom tuom.
 200AN. nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser?
quod si eŏ me͡ae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,
nullast mihi vita expetenda. GE. ergo istaec quom ita sunt, Antipho,
tanto mage te advigilare aequomst: fortis fortuna adiuvat.
AN. non sum apud me. GE. atqui opus est nunc quom maxume ut sis, Antipho;
 205nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur
commeruisse culpam. PH. hoc verumst. AN. non possum inmutarier.