ivGeta Antipho Phaedria
GE. Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere reperis,
180 ita nunc inparatum subito tanta te inpendent mala;
quae neque uti devitem scio neque quo modo me inde extraham,
181ªquae si non astu providentur me aut erum pessum dabunt;
nam non potest celari nostra diutius iam audacia.
AN. quid ĭllic commotus venit?
GE. tum temporis mihi punctum ad hanc rem est: erus adest. AN. quid ĭlluc malist?
185 GE. quod quom audierit, quod ĕiu’ remedium inveniam iracundiae?
loquarne? incendam; taceam? instigem; purgem me? laterem lavem.
heu me miserum! quom mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:
ei(u)s me miseret, e͡i nunc timeo, is nunc me retinet: nam absque eo esset,
recte ego mihi vidissem et senis essem ultus iracundiam:
190aliquid convasassem atque hinc me conicerem protinam in pedes.
AN. quăm hic fugam aut furtum parat?