Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/195

Haec pagina nondum emendata est
I. ii
P. TERENTI AFRI

duxit. DA. quid narras? GE. hoc quod audis. DA. o Geta,
quid te futurumst? GE. nescio hercle; unum hoc scio,
quod fors feret feremus aequo animo. DA. placet:
em ĭstuc virist officium. GE. in mĕ ŏmni’ spes mihist.
 140DA. laudo. GE. ad precatorem adeam credo qui mihi
sic oret: “nunc amitte quaeso hunc; ceterum
posthac si quicquam, nil precor.” tantummodo
non addit: “ubi ego hinc abiero, vel ŏccidito.”
DA. quid paedagogus ille qui citharistriam,
 145quid re͡i gerit? GE. sic, tenuiter. DA. non multum habet
quod det fortassĕ? GE. immo nil nisi spem meram.
DA. pater ei(u)s rediit an non? GE. nondum. DA. quid? senem
quoad exspectati’ vostrum? GE. non certum scio,
sed epistulam ab eo adlatam esse audivi modo
 150et ăd portitores esse delatam: hanc petam.
DA. numquid, Geta, aliud me vis? GE. ut bene sit tibi.
puer, heus. nemon hoc prodit? cape, dă hŏc Dorcio.

 iiiAntipho Phaedria

AN. Adeon rem redisse ut qui mi consultum optume velit esse,
Phaedria, patrem ut extimescam ubi ĭn mentem ei(u)s adventi venit!
 155quod ni fu͡issem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit.