CH. tu frater ubi ubi est fac quam primum haec audiat. PA. visam domum.—
TH. numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?
GN. sine dubio opinor. CH. quid commemorem primum aut laudem maxume?
1045illumne qui mihi dedĭt consilium ut facerem, an me qui id ausu’ sim
incipere, an fortunam conlaudem quae gubernatrix fuit,
quae tot res tantas tam opportune in unum conclusit diem,
an me͡i patris festivitatem et facilitatem? o Iuppiter,
serva obsecro haec bona nobis!
ixPhaedria Chaerea Thraso Gnatho
PH. Di vostram fidem, incredibilia
1050Parmeno modo quae narravit. sed ubist frater? CH. praesto adest.
PH. gaudeo. CH. sati’ credo. nil est Thaide hac, frater, tua
digniu’ quod ametur: ita nostrae omnist fautrix familiae. PH. hui
mihi ĭllam laudas? TH. perii, quanto minu’ spe͡i 'st tanto magis amo.
obsecro, Gnatho, in te spes est. GN. quid vis faciam? TH. perfice hoc
1055precibu’ pretio ut haeream in parte aliqua tandem apŭd Thaidem.
GN. difficilest. TH. siquid conlubitum, novi te. hoc si feceris,