885CH. nunc ego te in hac re mi oro ut adiutrix sies,
ego me tuae commendo et committo fide[i],
te mihi patronam capio, Thai’, te obsecro:
emoriar si non hanc uxorem duxero.
TH. tamĕn si pater . . ? CH. quid? ah volet, certo scio,
890civis modo haec sit. TH. paullulum opperirier
si vis, iam frater ipse hic aderit virginis;
nutricem accersitum iĭt quae illam aluit parvolam:
in cognoscendo tute ipse aderi’, Chaerea.
CH. ego vero maneo. TH. vin interea, dum venit,
895domi opperiamur potiu’ quam hic ante ostium?
CH. immo percupio. PY. quam tu rem actura obsecro es?
TH. nam quid ita? PY. rogitas? hunc tu in aedis cogitas
recipere posthac? TH. quor non? PY. crede hoc me͡ae fide[i],
dabit hic pugnam aliquam denuo. TH. au tace obsecro.
900PY. parum perspexisse ei(u)s videre audaciam.
CH. non faciam, Pythias. PY. non credo, Chaerea,
nisi si commissum non erit. CH. quin, Pythias,
tu me servato. PY. neque pol servandum tibi
quicquam dare ausim neque te servare: apage te.
905TH. adĕst optume ipse frater. CH. perii hercle: obsecro
abeamus intro, Thais: nolo me in via
cum hac veste videat. TH. quăm ŏb rem tandem? an quia pudet?
CH. id ipsum. PY. id ipsum? virgo vero! TH. i prae, sequor.
tŭ ĭstic mane ut Chremem intro ducas, Pythias.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/174
Haec pagina nondum emendata est
V. ii
P. TERENTI AFRI