omnia prius experiri quam armis sapientem decet.
790qui scis an quae iubeam sine vi faciat? GN. di vostram fidem,
quantist sapere! numquam accedo quin abs te abeam doctior.
THR. Thai’, primum hoc mihi responde: quom tibi do istam virginem,
dixtin hos dies mihi soli dare te? TH. quid tum postea?
THR. rogitas? quae mi ante oculos coram amatorem adduxti tuom . .
795TH. quid cum illoc agas? THR. et cŭm eo clam te subduxti mihi?
TH. lubuit. THR. Pamphilam ergo huc redde, nisi vi mavis eripi.
CH. tibi ĭllam reddat aut tu eăm tangas, omnium . . ? GN. ah quid agis? tace.
THR. quid tu tibi vis? ego non tangam meăm? CH. tuam autem, furcifer?
GN. cavĕ sis: nescis quoi maledicas nunc viro. CH. non tu hinc abis?
800scin tu ut tibi res se habeat? si quicquam hodie hic turbae coeperis,
faciam ut hui(u)s loci die͡ique meĭque semper memineris.
GN. miseret tu͡i me qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi.
CH. diminuam ego caput tuum hodie, nisi abĭs. GN.a͡in vero, canis?
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/169
Haec pagina nondum emendata est
IV. vii
EVNVCHVS