585quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbrem aureum.
egomet quoque id spectare coepi, et quia consimilem luserat
iam olim ille ludum, inpendio magis animu’ gaudebat mihi,
deŭm sese in hominem convortisse atque in alienas tegulas
venisse clanculum per ĭnpluvium fucum factum mulieri.
590at quem deum! “qui templa caeli summa sonitu concutit.”
ego homuncio hoc non facerĕm? ego ĭllud vero ita fecī—ac lubens.
dum haec mecum reputo, accersitur lavatum interea virgo:
iit lavit rediit; deinde eam in lecto illae conlocarunt.
stŏ ĕxspectans siquid mi imperent. venit una, “heus tu” inquit “Dore,
595cape hoc flabellum, ventulum huic sic facito, dum lavamur;
ubi nos laverimu’, si voles, lavato.” accipio tristis.
AN. tum equidem istuc os tuom inpudens videre nimium vellem,
quĭ ĕsset status, flabell‹ul›um tenere te asinum tantum.
CH. vix elocutast hoc, foras simul omnes proruont se,
600abeunt lavatum, perstrepunt, ita ut fit domini ubi absunt.
interea somnu’ virginem opprimīt. ego limis specto
sic per flabellum clanculum; simul alia circumspecto,
satin explorata sint. video esse. pessulum ostio obdo.
AN. quid tum? CH. quid “quid tum,” fatue? AN. fateor. CH. an ego occasionem
605mi ostentam, tantam, tam brevem, tam optatam, tam insperatam
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/157
Haec pagina nondum emendata est
III. v
EVNVCHVS