Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/145

Haec pagina nondum emendata est
II. iii
EVNVCHVS

iudicium.” “quid tum?” “ut diligenter nunties
 340patri, advocatu’ mane mi esse ut meminerit.”
dum haec dicit abiit hora. rogŏ numquid velit.
“recte” inquit. abeo. quom huc respicio ad virginem,
illa sĕ[se] interea commodum huc advorterat
in hănc nostram plateam. PA. mirum nĭ hănc dicit, modo
 345huic quae datast dono. CH. huc quom advenio nulla erat.
PA. comites secuti scilicet sunt virginem?
CH. verum: parasitu’ cŭm ăncilla. PA. ipsast: ilicet.
desine; iam conclamatumst. CH. alias res agis.
PA. istuc ago equidem. CH. nostin quae sit, dic mihi, aut
 350vidistin? PA. vidi novi sciŏ quŏ ăbducta sit.
CH. eho Parmeno mi, nostin? [PA. novi. CH.] et scis ubi siet?

PA. huc deductast ad meretricem Thaidem: e͡i dono datast.
CH. quis is est tam potens cum tanto munere hoc? PA. miles Thraso,
Phaedriae rivali’. CH. duras fratri’ partis praedicas.
 355PA. immo enĭm si scias quod donum huic dono contra conparet,
tum] magis id dicas. CH. quodnam quaeso hercle? PA. eunuchum. CH. illumne obsecro
inhonestum hominem, quem mercatus est heri, senĕm mulierem?
PA. istunc ipsum. CH. homŏ quatietur certe cum dono foras.