Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/142

Haec pagina nondum emendata est
II. ii
P. TERENTI AFRI

non temere est; et properans venit: nescioquid circumspectat.

 iii Chaerea Parmeno

 CH. Occidi!
neque virgost usquam neque ego, qui illam e conspectu amisi meo.
ubi quaeram, ubi investigem, quem perconter, quăm ĭnsistam viam
 295incertu’ sum. una haec spes est: ubi ubi est, diŭ celari non potest.
o faciem pulchram! deleo omnis de(h)inc ex animo mulieres:
taedet cotidianarum harum formarum. PA. ecce autem alterum!

nescioquid de amore loquitur: ŏ ĭnfortunatum senem!
 hic vero est qui si occeperit,
 300 ludum iocumque dices fu͡isse illum alterum,
 praeut huiu’ rabies quae dabit.

CH. ut ĭllum di de͡aeque senium perdant qui me hodie remoratus est;
meque adeo qui e͡i restiterim; tum autem qui illum flocci fecerim.
 sed ĕccum Parmenonem. salve. PA. quid tu’s tristi’? quidve’s alacris?