Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/139

Haec pagina nondum emendata est
II. ii
EVNVCHVS

 235hominem haud inpurum, itidem patria qui abligurrierat bona:
video sentum squalidum aegrum, pannis annisque obsitum. “oh
quid ĭstuc” inquam “ornatist?” “quoniam misĕr quod habui perdidi, em
quo redactu’ sum. omnes noti me atque amici deserunt.”
hic ego ĭllum contempsi prae me: “quid homo” inquam “ignavissime?
 240ităn parasti te ut spes nulla relicua in te si͡et tibi?
simŭl consilium cum rĕ ămisti? vidĕn me ex e͡odem ortum loco?
qui color nitor vestitu’, quaĕ habitudost corporis!
omnia habeo neque quicquam habeo; nil quom est, nil defit tamen.”
“at ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati
 245possum.” “quid? tu his rebu’ credi’ fieri? tota erras via.
olim isti fu͡it generi quondam quaestus apŭd saeclum prius:
hoc novomst aucupium; ego adeo hanc primus inveni viam.
est genus hominum qui esse primos se omnium rerum volunt
nec sunt: hos consector; hisce ego non paro me ut rideant,
 250sed eis ultro adrideo et eorum ingenia admiror simul.
quidquid dicunt laudo; id rursum si negant, laudo id quoque;
negăt quis: nego; ait: aio; postremo imperavi egomet mihi
omnia adsentari. is quaestu’ nunc est multo uberrimus.”
PA. scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit.