perpeti ne redeam interea? PA. tene? non hercle arbitror;
nam aut iam revortere aut mox noctu te adiget horsum insomnia.
220 PH. opu’ faciam, ut defetiger usque, ingratiis ut dormiam.
PA. vigilabi’ lassus: hoc plus facies. PH. abĭ, nil dicis, Parmeno.
eiciunda hercle haec est mollities animi; nimi’ me indulgeo.
tandem non ego ĭllam caream, si sit opu’, vel totum triduom? PA. hui
univorsum triduom? vidĕ quid agas. PH. stat sententia.—
225PA. di boni, quid hŏc morbist? adeon homines inmutarier
ex amore ut non cognoscas e͡undem esse! hoc nemo fuit
minus ineptu’, mage severu’ quisquam nec mage continens.
sed quis hic est qui huc pergit? attat hi(c)quidem est parasitus Gnatho
militis: ducit secum una virginem dono huic. papae
230facie honesta! mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo
cum me͡o decrepito hoc eunucho. haec superat ipsam Thaidem.
ii Gnatho Parmeno
GN. Dĭ ĭnmortales, homini homo quid praestat? stulto intellegens
quid ĭnter est? hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi:
conveni hodie adveniens quendam me͡i loci hinc atque ordinis,