restinguet, et te ultro accusabit, et dabis
70ultro supplicium. PH. ŏ ĭndignum facinu’! nunc ego
et ĭllam scelestam esse et me miserum sentio:
et taedet et amore ardeo, et prudens sciens,
vivos vidensque pereo, nec quid agam scio.
PA. quid agas? nisi ut te redimas captum quam queas
75minimo; si nequeas paullulo, at quanti queas;
et ne te adflictes. PH. itane suades? PA. si sapis,
neque praeter quam quas ipse amor molestias
habet addas, et ĭllas quas habet recte feras.
sed ĕcca‹m› ipsa egreditur, nostri fundi calamitas;
80nam quod nos capere oportet haec intercipit.
ii Thais Phaedria Parmeno
TH. Miseram me, vereor nĕ ĭllud graviu’ Phaedria
tulerit neve aliorsum atque ego feci acceperit,
quod heri intro missu’ non est. PH. totus, Parmeno,
tremo horreoque, postquam aspexi hanc. PA. bono animo es:
85accede ad ignem hunc, iam calesces plus satis.
TH. quis hĭc loquitur? ehĕm tun hic eras, mi Phaedria?
quid hĭc stabas? quor non recta intro ibas? PA. ceterum
de exclusione verbum nullum? TH. quid taces?
PH. sane quia vero haec mihi patent semper fores
90aut quia sum apud te primu’. TH. missa istaec face.
PH. quid “missa”? o Thais, Thais, utinam esset mihi
pars aequa amori’ tecum ac pariter fieret,
ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet
aut ego ĭstuc abs te factum nihili penderem!
95TH. ne crucia te obsecro, anime mi, ‹mi› Phaedria.