Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/129

Haec pagina emendata est


Prologvs

Si quisquamst qui placere se studeat bonis
quam plurimis et minime multos laedere,
in îs poeta hic nomen profitetur suom.
tum siquis est qui dictum in se inclementius
 5existumavit esse, sic existumet
responsum, non dictum esse, quia laesit prior.
qui bene vortendo et easdem scribendo male
ex Graecis bonĭs Latinas fecit non bonas,
idem Menandri Phasma nunc nuper dedit,
 10atque in Thesauro scripsit causam dicere
prius unde petitur, aurum qua re sit suom,
quam illic qui petit, unde is sit thensaurus sibi
aut unde in patrium monumentum pervenerit.
de(h)inc ne frustretur ipse se aut sic cogitet
 15“defunctu’ iam sum, nil est quod dicat mihi”:
is ne erret moneo, et desinat lacessere.
habeo alia multa quae nunc condonabitur,
quae proferentur post si perget laedere
ita ŭt facere instituit. quam nunc acturi sumus
 20Menandri Eunuchum, postquam aediles emerunt,
perfecit sibi ut inspiciundi esset copia.

Prol. om. C¹ (suppl. a schol. post exitum Andriae): in P man. saec. x prol. 1–30 post andr. 853 inseruit, didascaliam sequuntur 31–45: in DGL 30–45 ante 1–29 1 qui om. A (add. Iov) se om. AP  5 -vit etiam Don.: -bit p existimet sciat praesumat Σ 6 quale sit schol. C, PD²GL²Ev prius schol. C, PDGLEv 7 e. m. s. E: e. conscribendo m. DGL: eas describendo m. schol. C, v 8 ex in fine 7 Bentley (sed cf. Haut. 388) 10 in Thes. Don.: in thensauros (tes.) schol. C¹, p, a thesauris schol. C² PDGLv 12 Bentley: ille A, schol. C¹, P¹p, schol. v: illius schol. C²: illi DGLv is sit] esset A 14 fraudetur schol. C, schol. P, LEv 16 des.] cesset Pp: desinet schol. C. E¹v¹ 17 nunc quae E A, schol. C¹, p (don.), : -buntur schol. C², PDFLE¹v

 141–42
8