Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/120

Haec pagina nondum emendata est
V. ii
P. TERENTI AFRI

 965ubi quoi decuit primo, tibi non licuit per te mihi dare,
abii ad proxumum tibi quĭ erat; e͡i commisi et credidi:
ibi tuae stultitiae semper erĭt praesidium, Clitipho,
victu’ vestitus quo in tectum te receptes. CL. ei mihi!
CH. satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem.
 970SY. disperii: scelestu’ quantas turbas concivi insciens!
CL. emori cupio. CH. priu’ quaeso disce quid sit vivere.
ubi scies, si displicebit vita, tŭm ĭstoc utitor.
SY. ere, licetne? CH. loquere. SY. at tuto. CH. loquere. SY. quaĕ ĭstast pravitas
quaeve amentiast, quod peccavi ego, id obesse huic? CH. ilicet.
 975ne te admisce: nemo accusat, Syre, te: nec tu aram tibi
nec precatorem pararis. SY. quid agi’? CH. nil suscenseo
neque tibi nec tibi; nec vos est aequom quod facio mihi.—

Clitipho Syrvs

SY. Abiit? vah, rogasse vellem . . CL. quīd? SY. und’ mihi peterem cibum:
ita nos alienavit. tibi iam esse ad sororem intellego.

 980CL. adeon rem redi‹i›sse ut periclum etiam a fame mihi sit, Syre!
SY. modo liceat vivere, est spes . . CL. quae? SY. nos esurituros satis.