Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/119

Haec pagina nondum emendata est
V. i
HEAVTON TIMORVMENOS

itane vis? CH. ita. ME. fiat. CH. ac iam uxorem ut accersat paret.
hic ita ŭt liberos est aequom dictis confutabitur;
 950sed Syrum . . ME. quid eum? CH. egone si vivo adeo exornatum dabo,
adeo depexum ut dum vivat meminerit semper mei;
qui sibi me pro deridiculo ac delectamento putat.
non, ita me dĭ ament, auderet facere haec viduae mulieri
quae in me fecit.

 ii Clitipho Menedemvs Chremes Syrvs

 CL. Itane tandem quaeso, Menedeme? ut pater
 955tăm ĭn brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris?
quodnam ob facinu’? quid ego tantum sceleris admisi miser?
volgo faciunt. ME. sciŏ tibi esse hoc graviu’ multo ac durius,
quoi fit; verum ego haud minus aegre patior, id qui nescio
nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo.
 960CL. hic patrem astare aibas. ME. eccum. CH. quid me incusas, Clitipho?
quidquid ego huiu’ feci, tibi prospexi et stultitiae tuae.
ubi te vidi animo esse omisso et suavia in praesentia
quae essent prima habere neque consulere in longitudinem:
cepi rationem ut neque egeres neque ut haec posses perdere.