nequam aliam quaerat copiam ac te deserat.
CH. immo abeat multo malo quovis gentium
quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem.
930nam si illi pergo suppeditare sumptibus,
Menedeme, mihi ĭllaec vere ad rastros res redit.
ME. quot ĭncommoditates in hăc re capies, nisi caves!
difficilem te esse ostendes et ĭgnosces tamen
post, et id ingratum. CH. ah nescis quam doleam. ME. ut lubet.
935quid hŏc quod rogo, ut ĭlla nubat nostro? nisi quid est
quod mage vis. CH. immo et gener et adfines placent.
ME. quid doti’ dicam te dixisse filio?
quid obticuisti? CH. dotis? ME. ita dico. CH. ah. ME. Chreme,
nequid vereare, si minu’: nil nos dos movet.
940CH. duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis;
sed ita dictu opus est, si me vis salvom esse et rem et filium,
me mea omnia bona doti dixisse illi. ME. quam rem agis?
CH. id mirari te simulato et illum hoc rogitato simul
quăm ŏb rem id faciam. ME. quin ego vero quăm ŏb rem id facias nescio.
945CH. egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia
diffluit, retundam redigam, ut quo se vortat nesciat.
ME. quid agi’? CH. mitte: sine me in hac re gerere mihi morem. ME. sino:
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/118
Haec pagina nondum emendata est
V. i
P. TERENTI AFRI