vi Clitipho Syrvs
805CL. Nullast tam facili’ res quin difficilis siet,
quam invitu’ facias. vel me haec de͡ambulatio,
quam non laboriosa, ad languorem dedit.
nec quicquam mage nunc metuo quam ne denuo
miser aliquo extrudar hinc, nĕ ăccedam ad Bacchidem.
810ut te quidem omnes di deae[que] quantumst, Syre,
cŭm ĭstoc invento cumque incepto perduint!
huiu’ modi mihi res semper comminiscere
ubi me excarnufices. SY. is tŭ hinc quo dignus es?
quam paene tua me perdidit protervitas!
815CL. vellem hercle factum, ita meritu’s. SY. meritu’? quo modo?
ne mĕ ĭstuc ex te prius audisse gaudeo
quăm ărgentum haberes quod daturu’ iam fui.
CL. quid igitur dicam tibi vis? abi‹i›sti; mihi
amicam adduxti quam non licitumst tangere.
820SY. iam non sum iratu’. sed scin ubi sit nunc tibi
tua Bacchis? CL. apŭd nos. SY. non. CL. ubi ergo? SY. apŭd Cliniam.
CL. perii. SY. bono animo es: iam argentum ad eam deferes
quod e͡i pollicitu’s. CL. garris. unde? SY. a tu͡o patre.
CL. ludis fortasse me? SY. ipsa re experibere.
825CL. ne ego sum homo fortunatu’: deamo te, Syre.
SY. sed pater egreditur. cavĕ quicquam admiratu’ sis