CL. bonam atque iustam rem oppido imperas et factu facilem.
705et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet
senĕm vostrum? SY. immo ut recta via rem narret ordine omnem. CL. hem
sati’ sanus es et sobrius? tuquidem illum plane perdis.
nam quĭ ĭlle poterit esse in tuto, dic mihi?
SY. huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice ecfero,
710qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae
vera dicendo ut eos ambos fallam: ut quom narret senex
voster nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen.
CL. at enĭm spĕm ĭstoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis;
nam dum amicam hanc me͡am esse credet, non committet filiam.
715tu fors quid me fiat parvi pendi’, dum illi consulas.
SY. quid, malum, me aetatem censes velle id adsimularier?
unus est dies dum argentum eripio: pax: nil amplius.
CL. tantum sat habes? quid tum quaeso si hoc pater resciverit?
SY. quid si redeo ad illos qui aiunt “quid si nunc caelum ruat?”
720CL. metuo quid agam. SY. metui’? quasi non ea potestas sit tua
quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/107
Haec pagina nondum emendata est
IV. iii
HEAVTON TIMORVMENOS