post daturum: mille nummum poscit. CH. et poscit quidem? SY. hui,
dubium id est? ego sic putavi. CH. quid nunc facere cogitas?
SY. egon? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria
ditem et nobilem; si redimat magnum inesse in ea lucrum.
610CH. erras. SY. quid ita? CH. pro Menedemo nunc tibi ego respondeo
“non emo”: quid ages? SY. optata loquere. CH. qui? SY. non est opus.
CH. non opus est? SY. non hercle vero. CH. quĭ ĭstuc, miror. SY. iam scies.
CH. manĕ, manĕ, quid ĕst quod tam a nobis graviter crepuerunt fores?
Actvs IV
i Sostrata Chremes Nvtrix Syrvs
SO. Nisi me animu’ fallit, hic profectost anulus quem ego suspicor,
615is quicum expositast gnata. CH. quid volt sibi, Syre, haec oratio?
SO. quid ĕst? isne tibi videtur? NV. dixi equidem, ubi mi ostendisti, ilico
eum esse. SO. at ut sati’ contemplata modo sis, mea nutrix. NV. satis.