Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/10

Haec pagina emendata est

PRAEFATIO


comoedi semper formas divitiae pro ditiae, multismodis pro multimodis, periculum pro periclum, reliqua pro relicua, etc.; fere semper sciebam pro scibam, posui pro posivi, etc.; saepissime dixisti pro dixti, amaverim pro amarim, etc.  Si​cui igitur lectori talia sunt curae expectet maiorem editionem nostram neve queratur in hac non commemorari codicis Bembini morem ii per i scribere (v.g. tibis in Didascaliis, cetari lani in Eun. 257, ingratis passim), -t per d (v. g. quod pro quot), neve etiam mihi id vitio vertat quod lectorum commodo obsecutus sit pro si͡et, iniicit pro iniĕcit Ad. 710, adficit pro adfĕcit Phorm. 441, alia eiusmodi admisi. Semper scripsi (curre, etc.) quantum potest, etsi raro desunt codices qui potes praebeant; Chreme, Lache in vocativo casu (sed Hec. 263, 785 -es); mage pro magi’; quor; quom; opsono; îs (ubi eis, iis, hiis codd.); neglego; ecfero; cotidie; nil; nihili; sicin; hoccin, etc. Versuum variam divisionem, scaenarum titulos varie scriptos, haec et talia in maiorem editionem reservo.

Quod ad textum emendandum attinet plura dicenda sunt (quae alio loco dixi; Class. Quart. xix. 28) quam haec praefatio capiat. Scito tamen Terentiani textus corruptelas inde potissimum evenisse quod hic textus studiosae iuventuti praescriptus erat et discipulorum in usum a magistris redactus, qui id agentes ut unumquidque luce clarius pateret, obscuri nihil relinqueretur, glossarum quae dicuntur peramplam copiam aut in marginibus aut inter lineas adscribebant; quae quidem in textum gradatim irrepentes vera vocabula eiecerunt, metrum everterunt. Quin etiam a metrorum ignaris magistris ipsi textui sunt inculcatae. Ne tamen haec mala severius iudices, reputa quaeso tecum cuiusmodi fuerint libri illo antiquiore tempore lectoribus incommodo. Deerat tum (et usque ad nonum saeculum) interrogationis siglum. Quomodo igitur doceri potuit verba Nausistratae in Phorm. 1033 (‘merito hoc meo videtur